Yankee
From Wikipedia, the free encyclopedia
Yankee, etiam forma imminuta Yank, est vocabulum Anglicum cui sunt nonnullae significationes coniunctae, quarum omnes Americanos designant homines. Eius significationes de spatio contextuali dependent. Latissime:
- Extra Civitates Foederatas, Yank haud sollemni more adhibetur ad ullum Americanum attingendum, hominibus ex Meridie non exceptis.[1]
- Intra Civitates Foederatas, homines ex Septentrionibus usitate attingit, plerumque incolas Boreorientalis, sed praecipue incolas cum Nova Anglia coniunctos, sicut progenies colonorum Novae Angliae colonicae, ubicumque habitant.[2] Significatio est res culturae, potius quam res geographica. Dialectos Novae Angliae Yankee vel dialectos Yankee appellatur.[3]
- Intra linguam Anglicam Americanam Meridianam, Yankee Septentrionales vel homines ex regionibus partium Unionis per Bellum Civile Americanum attingit.
Yank haud sollemni more in linguis Britannica et Hibernica praecipue inter Britannos et Australianos gratum est, et aliquando negativa significationes latentes fert.[4] Yank in lingua Anglica Meridiei Civitatum Foederatarum usitate est saltem aliquantum indignum, quamquam minus vehementer cum tempus a Bello Civili Americano transit.
Aphorismus festivus E. B. White attributus haec discrimina summatim describit:
- Alienis, Yankee est Americanus.
- Americanis, Yankee est Septentrionalianus.
- Septentrionalianis, Yankee est Orientalianus.
- Orientalianis, Yankee est Novanglianus.
- Novanglianis, Yankee est Monsviridianus.
- Et in Monte Viride, Yankee est quis crustum in ientaculum edit.
Alia variatio huius aphorismi in loco versus ultimi legitur:
- Monsviridiano, Yankee est quisque domo extrinseca iam utitur.
Vocabulo etiam sunt nonnullae aliae etymologiae vulgares et festivae.