Zona temporalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Zona temporalis vel horaria seu circulus temporalis[1] est orbis terrarum regio cui, eo consilio ut res legitimae, commerciales, socialesque ordinentur, est aequabile tempus publicum, quod "tempus loci" seu "hora loci propria"[2] usitate appellatur. In meridiano omnia loca idem tempus habent. Duo tempora localia una hora inter se differunt si meridiani istorum locorum quindecim gradibus inter se distant. Quam ob rem idealiter? zona temporalis seu horaria definitur duobus meridianis quindecim gradibus inter se distantibus. Meridianus primarius trans Grenovicum currit. Ergo zona primaria haec terrarum orbis regio est quae ab hoc meridiano primario et occidentem et orientem versus septem gradus et dimidium extenditur.
Re vera autem zonae temporales non solum hac methodo mathematica definiuntur sed etiam rebus politicis et geographicis.