Pellicula
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pellicula,[1] vel taeniola,[2] est opus artis cinematographicae[3] quae consistit in sequentia imaginum photographicarum machina cinematographica exceptarum quae ope proiectoris cinematographici ostendi possunt. Pelliculae sunt facta culturalia culturis creata, quae culturam idem demonstrant atque igitur culturam afficiunt. Pelliculae esse gravissima opera artis videntur. Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.
Haec pagina ad pelliculam cinematographicam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Pellicula” appellatur, vide Pellicula (discretiva).