Anticlea
From Wikipedia, the free encyclopedia
Anticlea (Graece Ἀντίκλεια) in fabulis Graecis mater Ulixis fuisse dicitur. Pater eius erat Autolyci, fīlius Mercurii,[1] et māter eius Amphithea erat. Dianae socia et venatrix fuit, ut Callimachus dicit[2]. Laertis uxor. Cum spem reditus filii amisisset, desiderio et tristitia mortua est; Ulixes de morte eius nescit, cum eam in Orco videt et colloquitur[3]. Scholia Homerica Nauplium ei nuntium falsum de morte Ulixis misit; his cognitis ipsa se interficit[4]. Eumaeus Ulixi de Anticlea et morte eius narrat[5]. Filiam habuit Ctimenem[6].
Non a Laerte, sed a Sisypho Anticlea saepissime filium genuisse dicitur ab inimicis Ulixis, ut in Aiace Sophoclis[7]. Cum Sisypho convenit, cum Autolycus boves eius rapuisset, Sisyphus autem illas invenisset[8].
Ulixem genuit in monte Neryto Ithacensi, tempestate improvisa perterrita, unde nomen ei Ὀδυσσεύς a 'Διὸς ὕσαντος' (scilicet Latine Iove pluvium mittente) dedit[9] vel in Alalcomenis urbe Boeotiae[10]. Ipse Ulixes in Odyssea dicit, ut Autolycus avus ei nomen hoc ab ὀδυσάμενος (odiosus) dedit[11].