Galeocerdo cuvier
From Wikipedia, the free encyclopedia
Galeocerdo cuvier[2] est species selachimorphorum ordinis Carcharhiniformium et sola generis Galeocerdonis species exstans. Magnus macropraedator usque ad 5 metra longus crescere potest.[3] Multitudines in multis aquis tropicis temperatisque inveniuntur, praecipue circa insulas medii Oceani Pacifici.
Subclassis : Elasmobranchii
Superordo : Selachimorpha
Ordo : Carcharhiniformes
Familia : Carcharhinidae
Genus : Galeocerdo
Species : Galeocerdo cuvier
Péron & Lesueur, 1822
Galeocerdo cuvier est venator solitarius et plerumque nocturnus. Diversissimam omnium selachimorphorum diaetam insigniter habet, nam crustaceis, piscibus, pinnipediis, avibus, dodecapodiformibus, testudinibus, hydrophiinis, odontocetis,[4] atque adeo minoribus selachimorphis vescitur. Fama est etiam quisquilias comedit,[5] varias res ab hominibus factas consumens, quae in eius stomacho manent. Galeocerdones cuvier, quamquam praedatores apicales, aliquando a gregibus orcorum capiuntur. Haec species in discrimen adducta habetur propter pinnationem selachimorphorum et piscationem ab hominibus effecta.
Quod ad exitiales in homines impetus attinet, Galeocerdonem cuvier solum Carcharodon carcharias superat.