Lingua Persica
lingua Iranica intra ramum Indo-Iranicum linguarum Indo-Europaearum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Persica[3] (Persice پارسی ; IPA [fɒːɾˈsiː]) est lingua Iranica intra ramum Indo-Iranicum linguarum Indo-Europaearum, qua homines praecipue in Irania, Afghania, Tadzikistania, et civitatibus in dicionem culturae Iraniae Maioris olim redactis utuntur. Continuatio Persicae mediae habetur, linguae publicae religionis litterarumque Imperii Sassanidarum, quae vicissim fuit continatio Persicae antiquae, linguae Imperii Persici aevo Achaemenidarum magni momenti.[4][5][6] Lingua Persica est lingua pluricentrica, atque eius grammatica grammaticae multarum linguarum Europae hodiernae similis est.[7]
Lingua Persica فارسی (Fārsī) | ||
---|---|---|
IPA: | [ fɒːɾˈsiː ] | |
Taxinomia: | Lingua Indoeuropaea e divisione Iranica | |
Locutores: | sensu stricto circa 23 879 300 anno 1997[1] | |
Sigla: | 1 fa, 2 per(B), fas(T), 3 pes, prs, tgk | |
Status publicus | ||
Officialis | Persia, Afgania, Tadzikistania | |
Privata | permultae civitates | |
Litterae: | Litterae Persicae | |
Scriptura: | Arabica | |
Procuratio: | Academia Linguae Litterarumque Persicae | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae | ||
Collocatio linguae Persicae locutorum |
Inter scriptores litterarum Persicarum recentiorum enumerare oportet poetas Nizāmī, Firdausī, Umar Khayyām, Hafizus, Saadi, Romanus, et Assar Tabrizi.